- 273 -

1372 (5. czerwca) Wrocław.

Wrocławski biskup Przecław z Pogorzeli zaświadcza, jakie grunty przekazał on w drodze wymiany miastu Wrocław, oraz jakie za to otrzymał od miasta etc.

— In nomine domini amen. Preczlaus, dei gracia episcopus Wratislauiensis, ad perpetuam rei memoriam. Circa dirimendas lites et discordias sopiendas, presertim ecclesiam nobis diuina dispensacione creditam periculosius concernentes libenter paterne solicitudinis partes apponimus, ne litigiorum anfractibus inuoluta incurrat spiritualiter uel temporaliter detrimentum. Sane cum dudum nostro tamen ad hoc accedente consensu . . consules ciuitatis Wratislauiensis tunc ipsius ciuitatis consulatui presidentes quandam aream prope nouam ciuitatem Wratislauiensem ad nos et ecclesiam nostram Wratislauiensem ab antiquo proprietatis tytulo pertinentem pro horreo laterum suis propriis et ciuitatis eiusdem edificiis, expensis et sumptibus construxissent atque vsufructimi (!) cum singulis vtilitatibus prouenientibus quomodolibet percepissent libere ex eodem, proprietate tamen aree siue fundi pretacti horrei apud nos et ecclesiam remanente, nos ex continuate huiusmodi possessionis frequencia inter nos, ecclesiam atque . . consules ciuitatis predictos timentes occasione fundi siue aree dicti horrei dissensionis suboriri materiam prefatos consules hortabamur, quod edificia sua de fundo siue area eisdem deponerent, aut in signum recognicionis, quod proprietas aree pertineret ad nos et dictam nostram Wratislauiensem ecclesiam censum conpetentem annuum de eodem soluerent nobis et ecclesie memorate; . . consules vero pretacti, licet confessi, quod area horrei, ut premittitur, ad nos et ecclesiam pertineret eandem, arrestauerunt tamen quandam aream prope nouam ciuitatem eandem in nostra et ipsius ecclesie plathea, que plathea ranarum siue „crotyngasse” communiter nunccupatur, necnon omnem hereditatem istam (que) ex illa parte aquo Olauierzeka Oława versus villam SczithnigWieś Szczytniki, od roku 1868 w granicach miasta Wrocław vsque in fluuium dictum „Pylcz” wlgariter situatas, que ab antiquo eciam ad ecclesiam pertinuerit predictam, similiter pretendentes ipsam aream cum hereditate predescripta ad ipsam ciuitatem Wratislauiensem proprietatis tytulo pertinere. Tandem de consilio, consensu et voluntate venerabilium virorum dominorum nostri Wratislauiensis capituli sepius cum eisdem repetito tractatu ipsis eciam nobiscum capitulariter congregatis ad omnem dissensionis amputandam materiam subscriptam concordiam iniuimus cum . . consulibus Wratislauiensibus predicte ciuitatis tunc consulatui presidentibus, quod in via permutacionis legittime de area siue fundo prescripti horrei et tota ipsa hereditate, que ex illa parte aque Olauie versus villam Sczithnik vsque in fluuium dictum Pylcz situata et superius est descripta, exceptis tamen hereditatibus infirmorum sancti Lazari, quibus per presentem donacionem in nullo preiudicare intendimus, consulibus et ciuitati predicte cessimus et cedimus omne ius, quod nobis ad ipsam aream ipsius horrei atque hereditates easdem conpetebat, in ipsos . . consules et ciuitatem Wratislauiensem ex certa sciencia transferentes, ita quod aree et hereditatis predictarum proprietas ad . . consules et ciuitatem Wratislauiensem eandem inantea temporibus perpetuis pertinebit. Vice versa vero . . consules memorati suo et dicte ciuitatis Wratislauiensis nomine aream in crottyngasse predictam nobis et ipsi ecclesie sine omni arrestacione liberam dimiserunt necnon in locum aree siue fundi horrei et hereditatum predictarum viginti octo iugera vnius mansi in mensura hereditatibus decanatus Wratislauiensis retro Wratislauiensem ecclesiam situatis vltra Oderamrzeka Odra contigue adiacencia dederunt, dant et irreuocabiliter donauerunt ex causa permutacionis predicta nobis, nostris successoribus et Wratislauiensi ecclesie cum singulis eorundem viginti octo iugerum pertinenciis et vtilitatibus temporibus perpetuis possidenda abdicantes ab ipsis et ciuitate predicta omne ius, quod competebat eisdem uel quomodolibet posset competere, quoad viginti octo iugera predicta in nos et Wratislauiensem ecclesiam ex certa sciencia transtulerunt. Vt autem nostri et predicte ciuitatis homines libere vti valeant de pascuis hereditarum (!) earum, ita inter nos duximus prouide ordinandum, quod nostris et ecclesie hominibus liber cum eorum pecoribus et pecudibus debebit esse transitus per hereditates ciuitatis predictas ad bona siue pascua infirmorum sancti Lazari. Similiter quoque hominibus ciuitatis eiusdem liber pateat transitus per viginti octo iugera predicta nobis data et bona et hereditates (et) decanatus ecclesie predescripta ad pretacte ciuitatis bona, que Wratislauiensis ciuitas retro Wratislauiensem ecclesiam dinoscitur obtinere; ita tamen, quod nostrorum aut ciuitatis hominum pecora siue pecudes in alterius hereditatibus predescriptis aliqualiter non pascantur, sed nostri in nostris et ciuitatis homines in ipsius ciuitatis pascuis sint contenti. Quodque inter hereditates easdem, que ad nos et ciuitatem hincinde pertinere debeant, discrecio euidens habeatur, meatus aque Olauie siue fluuii inter predescriptas hereditates faciet grenicies ipsiusque aque medietas et tota terra ab aqua predicta versus ciuitatem eandem, siue sit fertilis, arenata aut alias infecunda, cum censu aque, pro quo exponi poterit, et omni vtilitate terre eiusdem ad nos et ipsam Wratislauiensem ecclesiam pertinebit. Medietatem vero reliquam predicte aque cum terra, prout superius est descripta, ciuitas Wratislauiensis habebit et perpetue possidebit. Preterea quociens fossatum siue meatus aque Olauie purgacione necessaria indigebit, hec, que de inmundiciis effodienda fuerint, proiciantur hincinde ad vtramque partem equaliter, quod nullum nobis aut ciuitati ex hoc preiudicium generetur. Attendentes igitur, quod ex permutacione, conuersione et mutacione eisdem nostre Wratislauiensi ecclesie non modicum resultabit commodi et profectus, de consensu et voluntate vnanimi, ut predicitur, nostri Wratislauiensis capituli nostro nostrorumque successorum ac ecclesie Wratislauiensis nominibus permutacionem, conuersionem et mutacionem aree et hereditatum earum facimus, admittimus, ordinamus et ex certa sciencia approbamus interponentes singulis premissis auctoritatem nostram ordinariam pariter et decretum. Ad maiorem eciam euidenciam omnium premissorum presentes fieri mandauimus nostri et capituli eiusdem sigillorum munimine roboratas.

Datum et actum Wratislauie in capitulo, quod circa festum beatorum Cancii, Canciani et Cancianille martirum apud ipsam Wratislauiensem ecclesiam celebrari consueuit, in Nonis Junii anno domini millesimo trecentesimo septuagesimo secundo presentibus honorabilibus viris dominis Jacobo de Paczkowz Paczkowa, preposito, Theodrico de Slachonia, decano, Symone de Legniczz Legnicy, scolastico, Ottone de Brunna, cantore, Petro de Gostinaz Gostynia, Dythmaro de Meckebach, Nicolao de Schellindorf, Johanne Brunonis, Nicoiao do Ponkow, Mathia de Panewicz, Ottone de Schutkowicz, Petro de Kursantkowicz, Johanne Albiphalonis, Jankone de Glogouiaz Głogowa, Wernhero de Czetheras, Henrico Hopphonis, Johanne Berwici de Frankinsteinz Ząbkowic Śląskich, Ladislao de Zawon, Nicolao Wronelini et Johanne de Luthimischilz Lutomyśla, canonicis supradicte ecclesie Wratislauiensis, tunc ad sonum campane more solito capitulariter congregatis.